| Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam | 7.12.6.1 |
| hanc molestiam, quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum | |
| dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, <si> in summo sunt, medi- | |
| camentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si uero al- | |
| tius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod | 5 |
| spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda | |
| eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt. |