| At in ceruice inter cutem et asperam arteriam tumor in- | 7.13.1.1 |
| crescit: bronchocelen Graeci uocant; quo modo caro hebes, modo umor | |
| aliquis melli aquaeue similis includitur, interdum etiam minutis ossi- | |
| bus pili inmixti. Ex quibus quicquid est, tunica continetur.—Potest | |
| autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum sub- | 5 |
| iecta tunica exestur. Quo facto, siue umor est, profluit; siue quid | |
| densius, digitis educitur; tum ulcus sub lin<a>mentis sanescit. Sed scal- | 2.1 |
| pelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad | |
| tunicam; deinde uitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, | |
| totusque cum uelamento suo eximitur. Tum aceto, cui uel salem uel | |
| nitrum aliquis adiecit, * eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ce- | 5 |
| teraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leuiterque inde, | |
| <ne> fauces * * urgeatque, deligatur. Si quando autem tunica eximi | |
| non potu<er>it, intus inspergenda adurentia; lin<a>mentisque id curan- | |
| dum est et ceteris pus mouentibus. |