| Sunt etiam circa umbilicum plura uitia, de quibus | 7.14.1.1 |
| propter raritatem inter auctores parum constet. Verisimile est autem id | |
| a quoque praetermissum, quod ipse non cognouerat; a nullo id, quod | |
| non uiderat, fictum. Commune omnibus est umbilicum indecore pro- | |
| minere: causae requiruntur. Meges tres has posuit: modo intestinum | 5 |
| eo inrumpere; modo omentum; modo umorem. Sostratus nihil de | |
| omento dixit: duobus isdem adiecit carnem ibi interdum increscere, | |
| eamque modo integram esse, modo carcinomati similem. Gorgias ipse | 2.1 |
| quoque omenti mentionem omisit: sed eadem tria causatus, spiritus | |
| quoque interdum eo dixit inrumpere. Heron omnibus his quattuor po- | |
| sitis, et omenti mentionem habuit et eius, quod * * simul et omentum et | |
| intestinum habuerit. Quid autem horum sit, his indiciis cognoscitur. | 5 |
| Vbi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est, | |
| omni frigore minuitur: non solum sub omni calore sed etiam retento | |
| spiritu crescit. Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, de- | 3.1 |
| lapso intestino ipse desidit. Vbi uero omentum est, cetera similia sunt; | |
| tumor mollior et, ab ima parte latus, extenuatus in uertice est; si quis | |
| adprehendit, elabitur. Vbi utrumque est, indicia quoque mixta sunt, | |
| et inter utrumque mollities: at caro durior est, semperque etiam re- | 5 |
| supinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile ceden- | |
| tibus. Si uitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate | |
| exposui. Vmor autem si premitur, circumfluit: at spiritus pres- | 4.1 |
| sus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in | |
| eadem figura tenet. Ex his id, quod ex spiritu uitium est, medicinam | |
| non admittit; caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur; | |
| itaque omittenda est. Sana excidi debet idque uulnus lin<a>mentis cu- | 5 |
| rari. Vmorem quidem * * uel inciso summo tumore effundunt, et | |
| uulnus isdem linamentis curant. In reliquis uariae sententiae sunt. | |
| Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, | 5.1 |
| siue intestinum siue omentum est, delabatur. Sinus uero umbilici tum | |
| uacus <a> quibusdam duabus regulis exceptus est, uehementerque earum | |
| capitibus deligatis ibi emortus: a quibusdam, ad imum acu traiecta | |
| duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diuersae par- | 5 |
| tes adstrictae; quod in uua quoque oculi fit: nam sic id, quod supra | |
| uinculum est, moritur. Adiecerunt quidam, ut antequam uincirent, | 6.1 |
| summum una linea inciderent exciderentque: quo facilius digito de- | |
| misso quod illuc inrupisset depellerent; tum deinde uinxerunt. Sed | |
| abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse | |
| potest, se ostendat; tum imam basem eius atramento notare, resupi- | 5 |
| natoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum | |
| non est, manu cogatur. Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota | 7.1 |
| atramenti est, lino uehementer adstringere; deinde partem superiorem | |
| aut medicamentis aut ferro adurere, donec emoriatur, atque ut cetera | |
| usta ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum uel omentum uel | |
| utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit. Sed ante quae- | 5 |
| dam uisenda sunt, ne quod ex uinculo periculum sit. Nam curationi | |
| neque infans neque aut robustus annis aut senex aptus est, sed * a | |
| septimo fere anno ad quartum decimum. Deinde ei corpus idoneum | 8.1 |
| est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quo<d>ue papulas, | |
| inpetigine<m>, similiaque habet, idoneum non est. Leuibus quoque tu- | |
| moribus facile subuenitur: at in eorum, qui nimis magni sunt, cura- | |
| tione periculum est. Tempus autem anni autumnale et hibernum ui- | 5 |
| tandum; uer est idoneum maxime ac prima ae<s>tas non aliena est. | |
| Praeter haec abstinere pridie debet; neque id satis est, sed aluus quo- | |
| que ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum | |
| considant. |