| Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias | 7.15.1.1 |
| dixi: nunc quemadmodum fiat, dicendum est. Quidam autem | |
| sub umbilico, fere quattuor interpositis digitis, in sinistra parte; qui- | |
| dam ipso umbilico perforato id facere consuerunt: quidam cute pri- | |
| mum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem | 5 |
| diuisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem d<e>mittitur, | |
| magna cura habita, ne qua uena incidatur. Id tale esse debet, ut fere | |
| tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita | |
| est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte fini- | |
| tur; eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, uel recuruatis in | 2.1 |
| exteriorem partem labris, uel in media circumsurgente quadam mora, | |
| ne tota intus delabi possit. Huius ea pars, quae intrat, paulo longior | |
| esse debet quam <quae extra,> ut ultra ulteriorem membranam pro- | |
| cedat. Per hanc effundendus umor est; atque ubi maior pars eius | 5 |
| euocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in uulnere, si | |
| ustum non est, relinquenda; deinde per insequentes dies circa sin- | |
| gulas heminas emittendum, donec nullum aquae uestigium appareat. | |
| Quidam tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et | |
| super uulnus spongiam expressam deligant; deinde postero die rursus | 10 |
| fistulam demittunt (quod recens uulnus paulum diductum patitur), | |
| ut, si quid umoris superest, emittatur; idque bis ita fecisse contenti | |
| sunt. |