| Nonnumquam autem uenter ictu aliquo perforatur, sequi- | 7.16.1.1 |
| turque ut intestina euoluantur. Quod ubi incidit, protinus conside- | |
| randum est, an ea integra sint, deinde an is color suus maneat. Si | |
| ten<ui>us intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli. | |
| Latius intestinum sui po<te>st, non quo certa fiducia sit, | 5 |
| sed quo[d] dubia spe<s> certa desperatione sit potior: interdum enim | |
| glutinatur. Tum si utrumlibet intestinum liuidum aut pallidum aut | |
| nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, | |
| medicina omnis inanis est. Si uero adhuc ea sui coloris sunt, cum | 2.1 |
| magna festinatione succurrendum est: momento enim alienantur, ex- | |
| terno et insueto spiritu circumdato. Resupinandus autem homo est | |
| coxis erectioribus; et si angustius uulnus est, quam ut intestina com- | |
| mode refundantur, incidendum est, donec satis pateat. Ac si iam sic- | 5 |
| ciora sunt intestina, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei | |
| sit adiectum. Tum minister oras ulceris leuiter diducere manibus suis | |
| uel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet: medicus | |
| priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut | |
| orbium singulorum locum seruet. Repositis omnibus, leuiter homo | 3.1 |
| concutiendus est; quo fit, ut per se singula intestina in suas sedes | |
| deducantur et in his considant. His conditis, omentum quoque con- | |
| siderandum est, ex quo, si quid iam nigri [emortui] est, forfice excidi | |
| debet; si quid integrum est, leuiter super intestina deduci. Sutura | 5 |
| autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis | |
| proficit, sed utri<us>que. E<t> quidem duobus linis inicienda est, | 4.1 |
| spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu uentris potest, et non | |
| aeque magnis inflammationibus <pars ea> exposita est. Igitur in duas | |
| acus fila coicienda, <e>aeque duabus manibus tenendae; et prius inte- | |
| riori membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexte- | 5 |
| riore ora, in sinisteriore dextra a principio uulneris orsa ab interiore | |
| parte in exteriorem acum mittat. Quo fit, ut ab intestinis ea qu<idem> | |
| pars semper acuum <sit,> quae retusa est. <Se>mel utraque parte traiecta, | 5.1 |
| permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae f<u>it | |
| in sinistra; ea ueniat in sinistram, quam dextra continuit; iterumque | |
| eodem modo per oras immittenda<e> sunt; atque ita tertio et quarto | |
| deincepsque permutatis inter manus acubus, plaga includenda. Post | 5 |
| haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ra- | |
| tione ei quoque parti sutura inicienda, semper ab interiore parte acubus | |
| uenientibus, semper inter manus traiectis. Dein glutinantia inicienda, | |
| quibus aut spongia<m> aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere | |
| debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit. Inpositis his, | 10 |
| leuiter deligari uenter debet. |