| Interdum tamen uel ex ictu aliquo uel retento diutius | 7.17.1a.1 |
| spiritu uel sub graui fasce interior abdominis membrana superiore cute | |
| integra rumpitur. Quo<d> feminis quoque ex utero saepe euenire con- | |
| sueuit; fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, cum superior caro | |
| mollis sit, ut non satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore | 5 |
| intumescat.—Atque id quoque aliter ab aliis curatur. Quidam enim | 1b.1 |
| per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque deuinciunt, | |
| quemadmodum et <in> umbilico et in uua positum est, | |
| ut quicquid super uinculum est emoriatur: quidam medium tumorem | |
| excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo ser- | 5 |
| uandum esse iam posui, et tum oras sutura iungunt. Commodis- | |
| simum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte <is> | |
| tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte <rupta> membrana sit; | |
| quaque integra est, ea magis obnitatur; tum qua rupta uidebitur, im- | 1c.1 |
| mittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior mem- | |
| brana utrimque recente<m> plagam habeat, quia quod uetus est, sutura | |
| non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non nouam plagam | |
| sed ueterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum ora<s> | 5 |
| eius exulceret. Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem per- | |
| tineant, supra conprehensa sunt. |