| Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus | 7.18.1.1 |
| circa testiculos oriri solent; quae quo facilius explicem, prius ipsius | |
| loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam me- | |
| dullis habent: <nam> sanguinem non emittunt et omni sensu carent: | |
| dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus i conti- | 5 |
| nentur. Dependent uero ab inguinibus per singulos neruos, quos cre- | |
| masteras Graeci uocant, cum quorum utroque binae descendunt et ue- | |
| nae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, neruosa, sine | |
| sanguine, alba, quae ely<t>roides a Graecis nominatur. Super ea ualen- | 2.1 |
| tior tunica est, quae interiori uehementer ima parte inhaeret: darton | |
| Graeci uocant. Multae deinde membranulae uenas et arterias eosque | |
| neruos conprehendunt; atque inter duas quoque tunicas a superioribus | |
| partibus leues paruulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo ue- | 5 |
| lamenta et auxilia sunt: communis deinde utrique omnibusque interio- | |
| ribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis: <os>cheon Graeci, scro- | |
| tum nostri uocant; isque ab ima parte mediis tunicis leuiter innexus | |
| est, a superiore tantum circumdatus. Sub hoc igitur plura uitia esse | 3.1 |
| consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere | |
| proposui, modo his integris fiunt. Siquidem interdum uel ex | |
| morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; uel | |
| ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus | 5 |
| partibus intestina debuit; tum pondere eo deuoluitur aut omentum aut | |
| etiam intestinum; idque ibi reperta uia paulatim ab inguinibus in | |
| inferiores quoque partes nissum subinde neruosas tunicas et ob id eius | |
| rei patientes diducit: enterocelen et epiplocelen Graeci uocant: apud | |
| nos indecorum sed commune his hirneae nomen est. Deinde, si de- | 4.1 |
| scendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, siue inedia fuit, | |
| si<ue> corpus huc illucue conuersum aut aliquo modo conlocatum est; | |
| itemque, si <re>tentus est spiritus, non magnopere increscit; tactu uero | |
| inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, | 5 |
| tumor is sine <in>flammatione modo minuitur, modo increscit estque | |
| fere sine dolore et cum mollitie. <Cum> quiescit aliquis aut iacet, inter- | |
| dum ex toto desidit; interdum sic diuiditur, ut in scroto exiguae reli- | |
| quiae maneant. At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is | 5.1 |
| homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; | |
| estque tum scrotum et rotundum et tactu leue: idque, quod subest, | |
| lubricum est; si pressum est, ad inguina reuertitur, dimissumque | |
| iterum cum quodam quasi murmure deuoluitur. Et id quidem in le- | 5 |
| uioribus malis euenit: nonnumquam autem stercore accepto uastius | |
| tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto | |
| et inguinibus et abdomini. Nonnumquam stomachus quoque adfectus | 6.1 |
| primum rufam bilem per os reddit, deinde uiridem, quibusdam etiam | |
| nigram. Integris uero membranis interdum eam partem umor distrin- | |
| git. Atque eius quoque species duae sunt: nam uel inter tunicas <is> | |
| increscit uel in membranis, quae ibi circa uenas et arteria<s> sunt, ubi | 5 |
| eae grauatae occal<l>uerunt. Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas | |
| est, una sed<es> est: nam modo inter summam et mediam, modo inter | |
| mediam et imam consistit. Graeci <communi> nomine, quicquid est, | 7.1 |
| hydrocelen appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis co- | |
| gnitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent. Signa autem | |
| quaedam communia sunt, quaedam propria: communia, quibus umor | |
| deprehenditur; propria, quibus loc<u>s. Vmorem subesse discimus, si | 5 |
| tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum leuior aut prop- | |
| ter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris; isque mollis | |
| est, si non nimius umor subest: at si is uehementer increuit, renititur | |
| sicut uter repletus et arte adstrictus. Venae quoque in scroto inflantur, | 8.1 |
| est, si digito pressimus, cedit umor circumfluens<que> id, quod non pre- | |
| mitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, | |
| quantum in ipso est, sine dolore. Sedes autem eius sic deprehenditur. Si | |
| inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, | 5 |
| paulatim umor inter eos * reuertens subit; scrotum †ipsius albidius: si | |
| ducitur, aut nihil aut paruulum intenditur; testiculus ea parte neque uisu | |
| neque tactu sentitur. At si sub media tunica est, intentum scrotum magis | 9.1 |
| se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. Praeter haec | |
| aeque integris tunicis ramex innascitur: cirso<ce>len Graeci appellant. | |
| Venae intumescunt, <e>aeque intortae conglomerataeque a superiore | |
| parte uel ipsum scrotum inplent uel mediam tunicam uel imam: inter- | 5 |
| dum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum neruumque eius in- | |
| crescunt. Ex his ea<e>, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae uero, | 10.1 |
| quae mediae imaeue tunicae insident, ut magis conditae non aeque qui- | |
| dem cernuntur, sed tamen etiam uisui subiectae sunt, praeterquam | |
| quod et tumoris aliquid est pro uenarum magnitudine ac modo, et id | |
| prementi magis renititur ac per ipsos uenarum toros inaequale est et, | 5 |
| qua parte id est, testiculus magis iusto dependet. Cum uero etiam | |
| super ipsum testiculum neruumque eius id malum increuit, aliquanto | |
| long<i>us testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote ali- | |
| mento amisso. Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: | |
| sarcocelen Graeci uocant. Interdum etiam ex inflammatione tumet | 11.1 |
| ipse testiculus, ac febres quoque adfert; et nisi celeriter ea inflammatio | |
| conquieuit, dolor ad inguina atque ilia peruenit, partesque eae intume- | |
| scunt; neruus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indure- | |
| scit. Super haec inguen quoque nonnumquam †uarice inplicetur: bu- | 5 |
| bonocelen appellant. |