| His cognitis, de curatione dicendum est, in qua quaedam | 7.19.1.1 |
| communia omnium sunt, quaedam propria singulorum. Prius de com- | |
| munibus dicam. Loquar autem nunc de is, quae scalpellum desiderant: | |
| nam uel quae sanari non possunt, uel aliter nutriri debeant, dicendum | |
| erit, simul ad species singulas uenero. Inciditur autem interdum in- | 5 |
| guen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante triduum bi- | |
| bere aquam, pridie abstinere etiam a cibo debet: ipso autem die collo- | |
| cari supinus; deinde si inguen incidendum est, idque iam pube conte- | |
| gitur, ante radendum est; et tunc extenso <s>croto, ut cutis inguinis | |
| intenta sit, id incidendum sub imo uentre, qua cum abdomine tunicae | 10 |
| inferiores committuntur. Aperiendum autem audacter est, donec sum- | 2.1 |
| ma tunica, quae ipsius <s>croti est, incidatur, perueniaturque ad eam, | |
| quae media. Plaga facta foramen deorsum uersus subest. In id demit- | |
| tendus est sinistrae manus digitus index, ut deductis interuenientibus | |
| membranulis sinum laxet. Minister autem sinistra manu conprehen- | 5 |
| dens scrotu<m> susum uersum [eum] debet extendere, et quam maxime | |
| ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus | |
| omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito dedu- | |
| cere non potest, scalpello abscidat; deinde sine eo, ut is delapsus ipsi | |
| plagae iungatur digitoque inde promatur, et super uentrem cum dua- | 10 |
| bus suis tunicis collocetur. Inde si qua uitiosa sunt, <circumcidenda | 3.1 |
| sunt;> in quibus cum multae uenae discurrant, tenuiores quidem pro- | |
| tinus praecidi possunt; maiores uero ante longiore lino deligandae | |
| sunt, ne periculose sanguinem fundant. Si media tunica uexata erit | |
| aut sub ea malum increuerit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum in- | 5 |
| guen praecidatur. Infra tamen non tota demenda est: nam quod ad | |
| basin testiculi uehementer cum ima tunica conexu<m> est, excidi sine | |
| summo periculo non potest; itaque ibi relinquendum est. Idem in ima | 4.1 |
| quoque tunica, si laesa est, faciendum est. Sed non a summa inguinis | |
| plaga uerum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis mem- | |
| brana inflammationes moueat. Neque tamen nimium ex ea susum | |
| relinquendum est, ne postea sinuetur et sedem eidem malo praestet. | 5 |
| Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum uenis et arteriis et | |
| neruo suo leuiter demittendus est, uidendumque, ne sanguis in scro- | |
| tum descendat neue concretus aliquo loco maneat. Quae ita fient, si | 5.1 |
| uenis uinciendo medicus prospexerit: lina, quibus capita earum conti- | |
| nebuntur, extra plagam dependere debebunt; quae pure orto sine ullo | |
| dolore excident. Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et | |
| insuper medicamentum, quo glutinetur. Solet autem interdum ab al- | 5 |
| tera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatrix maior et latior fiat. | |
| Quod ubi incidit, lin<a>menta super <non> fulcienda sed leuiter tantum | |
| ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex | |
| aceto uel lana sucida uel spongia: cetera eadem, quae, ubi pus moueri | |
| debet, adhibenda sunt. | 10 |