| At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub | 7.19.6.1 |
| scroto sinistra manus est; deinde id uehementer adprehendendum et | |
| incidendum. Si paruolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars in- | |
| tegra ad sustinendum testiculum infra relinquatur; si maius est, etiam | |
| amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere pos- | 5 |
| sit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam leuissima | |
| manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat; tum inclinandus | |
| mucro est, ut trans<uersa membrana> secet, quae infra summam me- | |
| diamque tunicam sunt. Ac si uitium in proximo est, mediam tunicam | 7.1 |
| attingi non oportet: si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda | |
| est, sicut tertia quoque, si illa uitium tegit. Vbicumque autem reper- | |
| tum est malum, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate | |
| scrotum oportet; medicum digito manubriolou<e> scalpelli deductam | 5 |
| inferior<e> <parte> tunicam extra conlocare; deinde eam ferramento, | |
| quod a similitudine coruom uocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, | |
| index et medius, possint. His deinde * coniectis, excipienda reliqua | 8.1 |
| pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendum- | |
| que aut effundendum <quic>quid est noxium. Qua<m>cumque autem | |
| tunicam quis uiolauit, illam quoque debet excidere; ac mediam qui- | |
| dem, ut supra dixi, quam altissime ab inguine; imam autem | 5 |
| paulum infra. Ceterum antequam excidantur, eae quoque uinciri lino | |
| summae debent et eius lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut | |
| in aliis quoque [uenis,] quae id requisierint. Eo facto, testiculus intus | |
| reponendus est, oraeque scroti suturi<s> inter se committendae, neque | |
| paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio; neque multis, | 10 |
| ne inflammationem augeant. Atque <hic> quoque uidendum est, ne | 9.1 |
| quid in scroto sanguinis maneat. Tum inponenda glutinantia sunt. | |
| Si quando autem in scrotum sanguis deflu<x>it aliquidue concretum | |
| ex eo de<s>ce<n>dit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri | |
| aceto madens circumdari. Deligatum autem uulnus omne, quod ex | 5 |
| his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non | |
| est resoluendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana uel spongia: | |
| si dolor est, tertia die resoluendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae; | |
| ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et uino madefaciendum | |
| id, quod inponitur. Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus | 10.1 |
| cataplasma ex lenticula et melle uel malicorio, quod in austeri uino | |
| coctum sit, uel ex his mixtis. Si sub his inflammatio non conquieuerit, | |
| post diem quintum multa calida aqua uulnus fouendum, donec scrotum | |
| ipsum et extenuetur et rugosius fiat; tunc inponendum cataplasma | 5 |
| ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit; quae ipsa, si robustus | |
| cubat, ex aceto; si tener, ex melle coquenda sunt. Neque dubium est, | 11.1 |
| quodcumque in<d>itum est, si magna inflammatio est, quin ea, quae | |
| pus mouent, inponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, | |
| paulum id incidi debet, ut exitus detur; lin<a>mentumque eatenus po- | |
| nendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, propter neruos | 5 |
| priore cataplasmate, dein cerato utendum. Haec proprie ad eiusmodi | |
| uulnera pertinent. Cetera et in curatione et in uictu similia is esse | |
| debent, quae in alio quoque uulnerum genere praecepimus. |