| His propositis ad singulas species ueniendum est. Ac si | 7.20.1.1 |
| cui paulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda | |
| uinctura est. Fascia eius rei causa fit, cui <im>o loco pila adsuta est | |
| ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi subicitur; | |
| deinde reliqua fasciae pars arte circumdatur; sub quo saepe et intus | 5 |
| conpellitur intestinum et inter se tunicae glutinantur. Rursus si aetas | 2.1 |
| processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, | |
| adiciunturque dolor et uomitus, quae <s>tercore ex cruditate eo delapso | |
| fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum | |
| est: leuandum tantummodo malum et per alias curationes extrahen- | 5 |
| dum est. Sanguis mitti ex brachio debet; deinde, si uires patiuntur, | |
| inperanda tridui abstinentia est; si minus, certe pro ui corporis quam | |
| longissima. Eo uero tempore superhabendum cataplasma ex lini | 3.1 |
| semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit. Post haec et farina | |
| hordiacia cum resina inicienda, et is demittendus in solium aquae | |
| calidae, cui oleum quoque adiectum sit; dandumque aliquid cibi lenis | |
| calidi. Quidam etiam aluum ducunt; id deducere aliquid in scrotum | 5 |
| potest, educere ex eo non potest. Per ea uero, quae supra scripta sunt, | |
| leuato malo, si quando alias dolor reuerterit, eadem mod<o> ualere | |
| q<uae> n<oui>m<us> erunt facienda. Si<n>e dolore quoque si multa in- | 4.1 |
| testina prolapsa sunt, secari superuacuum est, non quo non excludi | |
| a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa | |
| inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali | |
| non finis sed mutatio. <At> in eo, quem scalpello curari oportebit, si- | 5 |
| mul atque ad mediam tunicam uulnus in inguine factum peruenerit, | |
| du<o>bus hamulis ea iuxta ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis | |
| omnibus membranulis medicus eam liberet. Neque enim cum periculo | |
| laeditur, quae excidenda est, cum intestinum esse nisi sub ea non | |
| possit. Vbi deducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi | 5.1 |
| debebit sic, ne is ipse laedatur; tum excidi. Fere tamen hanc cura- | |
| tionem puerilis aetas et modicum malum recipit. Si uir robustus est | |
| maiusque id uitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede | |
| permanere. Id hoc modo fit. Inguen eadem ratione usque ad mediam | 5 |
| tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duobus hamis | |
| excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per uulnus | |
| exeat; tum ea tunica deorsum uersus scalpello inciditur, sub ea index | 6.1 |
| digitus sinistrae manus ad imum testiculum d<e>mittitur, eumque ad | |
| plagam conpellit; deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque in- | |
| dex, uenam et arteriam et neruum tunicamque eorum a superiore tu- | |
| nica deducunt. Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resol- | 5 |
| uuntur, donec ante oculos tota iam tunica sit. Excisis, quae excidenda | |
| sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius uulneris, quod <in> | |
| inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et | |
| plus creare carni<s> possit. |