| At si omentum descendit, eodem quidem modo quo | 7.21.1a.1 |
| supra scriptum est, aperiendum inguen, dedu- | |
| cendaeque tunicae sunt. Considerandum autem, maiorne is modus an | |
| exiguus sit. Nam quod paruulum est, super inguen in aluum uel di- | |
| gito uel auerso specillo repellendum est; si plus est, sinere oportet de- | 5 |
| pendere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medica- | |
| mentis inlin<e>re, donec emoriatur et excidat. Quidam hic quoque duo | 1b.1 |
| lina acu tra<i>ciunt, binisque singulorum capitibus diuersas partes ad- | |
| stringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur. Adicitur tamen hic | |
| quoque celeritati, s<i> omentum super uinculum linitur medicamentis, | |
| quae sic exedunt, ne erodant: septa Graeci uocant. Fuerunt etiam | 1c.1 |
| qui omentum forfice praeciderent, quod in paruolo non est necessa- | |
| rium; si maius est, potest profusione<m> sanguinis facere, siquidem | |
| omentum quoque uenis quibusdam etiam maioribus inligatum est. Ne- | |
| que uero si discusso uentre id prolapsum forfice praeciditur, cum et | 5 |
| emortuum sit et aliter tutius auelli non possit, inde huc exemplum | |
| <transferendum> est. Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, | |
| sutura debet; si amplius fuit et extra emortum est, excisis oris, | |
| sicut supra positum est. |