| Si uero umor intus est, incidendum est in pueris quidem in- | 7.21.2.1 |
| guen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet; in | |
| uiris uero et ubicumque multus umor subest, scrotum. Deinde si in- | |
| guen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet; si scrotum | |
| <et> sub hoc protinus uitium est, nihil aliud quam umor effundendus | 5 |
| abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt; deinde | |
| eluendum id ex aqua, quae uel salem adiectum uel nitrum habeat; si | |
| sub media imaue tunica, totae eae extra scrotum conlocandae exciden- | |
| daeque sunt. |