| Ramex autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est | 7.22.1.1 |
| tenuibus et acutis ferramentis, quae ipsis uenis infigantur, cum eo ne | |
| amplius quam has urant; maximeque, ubi inter se implicatae glo- | |
| merantur, eo ferrum id admouendum est. Tum super farina ex aqua | |
| frigida subacta inicienda est, utendumque eo uinculo, quod idoneum | 5 |
| esse ani curationibus posui. Tertio die lenticula cum | |
| melle inponenda est; post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa | |
| inplenda, ad cicatricem aridis lin<a>mentis perducenda sunt. Quibus | 2.1 |
| uero super mediam tunicam uenae tument, incidendum inguen est, | |
| atque tunica promenda; ab ea uenae digito uel manubriolo scalpelli | |
| separandae. Qua parte uero inhaerebunt, et a<b> superiore <et> ab in- | |
| feriore parte lino uinciendae; tunc sub ipsis uinculis praecidendae, | 5 |
| reponendusque testiculus est. At ubi supra tertiam tunicam ramex | |
| insedit, mediam excidi necesse est; deinde, si duae tresue uenae tu- | |
| ment, et ita pars aliqua obsidetur, ut maior eo uitio uacet, idem fa- | |
| ciendum, quod supra scriptum est, ut et ab inguine et ab testi- | |
| culo deligatae uenae praecidantur, isque condatur. Sin totum id ramex | 3.1 |
| obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subiciendusque | |
| uenis sic, ut paulatim eas protrahat, eaeque adducendae, donec is testi- | |
| culus par alteri fiat. Tum fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas | |
| quoque uenas conprehenda<n>t. Id hoc modo fit: acus ab exteriore | 5 |
| parte ora<m> uulneris perforat; tum non per ipsam uenam sed per | |
| membranam eius emittitur per eamque in alteram oram conpellitur. | |
| Vena uulnerari non debet, ne sanguinem fundat. Membrana semper | 4.1 |
| inter has uenas est, ac neque periculum adfert, et filo conprehensa | |
| illas abunde tenet. Itaque etiam satis est duas fibulas esse. Tum ue- | |
| nae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen auerso specillo con- | |
| pelli debent. Soluendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato | 5 |
| uulnere est, ut una simul et oras et uenas cicatrix deuinciat. Vbi uero | 5.1 |
| inter imam tunicam et ipsum testiculum neruumque eius ramex est | |
| ortus, una curatio est, quae <to>tum testiculum abscidit. Nam neque | |
| ad generationem quicquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam | |
| etiam cum dolore dependet. Sed tum quoque inguen incidendum, me- | 5 |
| dia tunica promenda atque excidenda est; idem imae faciundum; ner- | |
| uus, ex quo testiculus dependet, praecidendus. Post id uenae et arte- | |
| riae ad inguen lino deligandae et infra uinculum abscidendae sunt. |