| Caro quoque, si quando inter tunicas concreuit, nihil dubi | 7.23.1.1 |
| est, quin eximenda sit; sed id ipso scroto inciso fieri commodius est. | |
| At si neruus in<du>ruit, curari res neque <manu neque> medicamento | |
| potest. Vrguent enim febres ardentes et aut uirides aut nigri uomitus; | |
| praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo; fereque a die tertio | 5 |
| spuma<ns> bilis aluo cum rosione redditur. At neque adsumi facile | |
| cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frige- | |
| scunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur; deinde in fronte | |
| frigidus sudor, eumque mors sequitur. |