| Vbi uero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, | 7.24.1.1 |
| semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur; | |
| deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis inter- | |
| dum fieri docui, colligendae uenae uinciendaeque, ubi tunicis | |
| inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt. Neque quicquam noui cu- | 5 |
| ratio uulneris eius requirit. |