| Ab his ad ea transeundum est, quae in cole ipso fiunt. | 7.25.1a.1 |
| In quo si glans nuda est, uultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri | |
| potest; sed expeditius in puero quam in uiro; in eo, cui id naturale est, | |
| quam in eo, qui quarundam gentium more circumcisus est; in eo, cui | |
| glans parua, iuxtaque eam cutis spatiosior, <breuior> uero ipse coles est, | 5 |
| quam in quo contraria his sunt. Curatio autem eorum, quibus id na- | 1b.1 |
| turale est, eiusmodi est. Cutis circa glandem prehenditur et extendi- | |
| tur, donec illam ipsam condat, ibique deligatur. Deinde iuxta pubem | |
| in orbe<m> tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura ca- | |
| uetur, ne uel urinae iter uel uenae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, | 5 |
| cutis ad uinculum inclinatur, nudaturque circa pubem uelut circulus; | |
| eoque linamenta dantur, ut caro increscat et id impleat. * * * satisque | |
| uelamenti supra latitudo plagae praestat. Sed donec cicatrix sit, uinc- | |
| tum esse debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere. At in | 1c.1 |
| eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis | |
| ab interiore colest. Non ita <dolet,> quia summo soluto deduci deor- | |
| sum usque ad pubem manu potest; neque ideo sanguis profluet. Re- | |
| soluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem; tum multa fri- | 5 |
| gida aqua fouetur, emplastrumque circa datur, quod ualentem inflam- | |
| mationem reprimat. Proximisque diebus e<i> prope a fame uictus <sit>, | |
| ne forte eam partem satietas excitet. Vbi iam si<ne> inflammatione | |
| est, deligari debet a pube usque circulum; super glandem autem auerso | |
| * emplastro inposito induci. Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur, | 10 |
| superior ita sanescat, ne inhaereat. |