| Contra si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod | 7.25.2.1 |
| uitium Graeci phimosin ap<p>ellant, aperienda est; quod hoc modo | |
| fit: subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, | |
| atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest. Quod si parum | |
| sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, | 5 |
| protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut | |
| uertex eius ad frenum, basis in tergo<re> extremo sit. Tum superdanda li- | |
| n<a>menta sunt aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant. Ne- | |
| cessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio | |
| adterendo ulcus sordidum reddit. | 10 |