| Infibulare quoque adulescentulos, interdum uocis, interdum | 7.25.3.1 |
| ualetudinis causa, quidam consueuerunt; eius haec ratio est: cutis, | |
| quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a l<a>teribus | |
| atramento qua perforetur; deinde remittitur. Si super glandem notae | |
| reuertuntur, nimis adprehensum est et ultra notari debet; si glans | 5 |
| ab is libera est, is locus idoneus fibulae est. Tum qua notae sunt, cutis | |
| acu filum ducente transuitur, eiusque fili capita inter se deligantur, | |
| cotidieque id mouetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Vbi eae | |
| confirmatae sunt, exempto filo fibula additur; quae quo leuior, eo | |
| melior est. Sed hoc quidem saepius inter superuacua quam inter ne- | 10 |
| cessaria est. |