| Res uero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa | 7.26.1a.1 |
| non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia cal- | |
| culus uel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit; a<t> medio- | |
| cris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet: idque | |
| non in uiris tantummodo sed in feminis quoque interdum necessarium | 5 |
| est. Ergo aeneae fistulae fiunt, quae ut omni corpori, amplior<i> mi- | |
| norique, sufficiant, ad mares tres, ad feminas duae medico habendae | |
| sunt: ex uirilibus maxima decem et quinque est digitorum, media | |
| duodecim, minima nouem: ex mulie<b>ribus maior nouem, minor sex. | |
| Incuruas uero esse eas paulum, sed magis uiriles oportet, leuisque ad- | 1b.1 |
| modum ac neque nimis plenas <ne>que nimis tenues. Homo tum re- | |
| supinus eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut | |
| lectum conlocandus est. Medicus autem a dextro latere <s>inistra qui- | |
| dem manu colem masculi continere, dextra uero fistulam demittere | 5 |
| in <i>ter urinae debet; atque ubi ad ceruicem uesicae uentum est, | |
| simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam uesicam conpellere, eam- | |
| que urina reddita recipere. Femina breuius urinae <i>ter et rectius habet, | 1c.1 |
| quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum non | |
| minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exhi<bet>. Non- | |
| numquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea | |
| extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri potest, opor- | 5 |
| tet euellere uel oriculario specillo uel eo ferramento, quo in sectione | |
| calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, cutis extrema quam pluri- | |
| mum adtrahenda et condita glande lino uinc<i>enda est; deinde a | |
| latere recta plaga col<e>s incidendus, et calculus eximendus est, tum | |
| cutis remittenda. Sic enim fit, ut incisum colem integra pars cutis | 10 |
| contegat, et urina naturaliter profluat. |