| Cum uesicae uero calculique facta mentio sit, locus ipse ex- | 7.26.2a.1 |
| igere uidetur, ut subiciam, quae curatio calculosis, cum aliter suc- | |
| curri non potest, adhibeatur: ad quam festinare cum praeceps sit, nullo | |
| modo conuenit. Ac neque omni tempore neque in omni aetate neque | |
| in omni uitio id experiundum est, sed solo uere, in eo corpore, quod | 5 |
| iam nouem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali | |
| est, ut neque medicamentis uinci possit, neque <i>am trahi posse uideatur, | |
| quo minus interposito aliquo spatio interemat. Non quo non interdum | 2b.1 |
| etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fal- | |
| lat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt; quae simul cum | |
| ipsa curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, | |
| ante aliquot diebus uictu corpus praeparandum est, ut modicos, ut | 5 |
| salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat; ut aquam bibat. Am- | |
| bula<ndi uero inter haec exercita>tione utatur, quo magis calculus ad | |
| uesicae ceruicem descendat. Quod an inciderit, digitis quoque, sicut | 2c.1 |
| in curatione docebo, demissis cognoscitur. Vbi eius rei fides est, | |
| pridie is puer <in ieiunio continendus, et> tum loco calido curatio ad- | |
| hibenda; quae hoc modo ordinatur: homo praeualens et peritus in | |
| sedili alto considit; supinumque eum et auersum, super genua sua | 5 |
| coxis eius conlocatis, conprehendit; reductisque eius cruribus ipsum | |
| quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit | |
| adtrahere, simulque ipse sic eos continet. Quod si robustius corpus | 2d.1 |
| eius est, qui curatur, duobus sedilibus iunctis duo ualentes insidunt, | |
| quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci pos- | |
| sint. Tum is super duorum genua eodem modo collocatur; atque alter, | |
| prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse | 5 |
| poplites suos adtrahit. Siue autem unus, siue duo continent, super ume- | |
| ros eius suis pectoribus incumbunt. Ex quibus euenit, ut inter ilia | 2e.1 |
| sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum con- | |
| pulsa uesica e<x> fac<ili> calculus capi possit. Praeter haec etiamnum a | |
| l<a>teribus duo ualentes obiciantur, qui circumstantes lab<a>re uel unum | |
| uel duos, qui puerum contine<n>t, non sinunt. Medi<c>us deinde, dili- | 5 |
| genter unguibus circumcisis, un<c>ta<q>ue sinistra manu duos eius di- | |
| gitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum | |
| eius demittit; dextraeque digitos super imum abdomen leuiter inpo- | |
| nit, ne, si utrimque digiti circa calculum uehementer concurrerint, | |
| uesicam laedant. Neque uero festinanter in hac re, ut in plerisque, | 2f.1 |
| agendum est, sed ita, ut quam maxime id tuto fiat: nam laesa uesica | |
| neruorum distentiones cum periculo mortis excitat. A<c> primum circa | |
| ceruicem quaeritur calculus, ubi repertus minore negotio expellitur. | |
| Et ideo dixi ne curandum quidem, nisi cum hoc indiciis | 5 |
| suis cognitum est. Si uero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad | 2g.1 |
| ultimam uesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra | |
| translata subsequitur. Atque ubi repertus calculus, qui necesse est in | |
| manus incidat, eo curiosius deducitur, quo minor leuiorque est, ne effu- | |
| giat. [id est ne saepius agitanda uesica sit.] Ergo ultra calculum dextra | 5 |
| semper manus eius <se> opponit, sinistrae digiti deorsum eum conpellunt, | |
| donec ad ceruicem peruenitur: in quam, si oblongus est, si<c> com- | |
| pellendus est, ut pronus exeat; si planus, sic ut transuersus sit; si | |
| quadratus, ut duobus angulis sedeat; si altera parte plenior, sic ut | |
| prius ea, qua tenuior sit, euadat. In rotundo nihil interesse ex ipsa fi- | 2h.1 |
| gura patet, nisi si le<u>ior altera parte est, ut ea antecedat. Cum iam eo | |
| uenit, t<um> incidi super uesicae ceruicem iuxta anum cutis plaga lu- | |
| nata usque ad ceruicem uesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus: | |
| paulum deinde <infra> ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub | 5 |
| cute altera transuersa plaga facienda est, qua ceruix aperi<a>tur, donec | |
| urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit. Nam qui | 2i.1 |
| metu fistulae, quam illo loco <r>hyada Graeci uocant, parum patefaciunt, | |
| maiore eodem periculo reuoluuntur, quia calculus iter, cum ui pro- | |
| mitur, facit, nisi accipit; idque etiam perniciosius est, si figura quo- | |
| que calculi uel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo et sanguinis pro- | 5 |
| fusio et distentio neruorum fieri potest. Quae si quis euasit, multo | |
| tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta ceruice, quam habuis- | |
| set incisa. Cum uero ea patefacta est, in conspectu<m> calculus uenit; | |
| in cuius colore nullum discrimen est. Ipse si exiguus est, digitis ab | 2k.1 |
| altera parte propelli, ab altera protrahi potest. Si maior, iniciendus a | |
| superiore <ei> parte uncus est eius rei causa factus. Is est ad extremum | |
| tenuis, in semicirculi specie<m> retusae latitudinis, ab exteriore parte | |
| leuis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit | 5 |
| isque longior potius esse debet: nam breuis extrahendi uim non habet. | |
| Vbi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat cal- | |
| culus <si> teneatur; quia, si adprehensus est, ille simul inclinatur. Idque | 2l.1 |
| eo nomine opus est, ne, cum adduci uncus coeperit, calculus intus effu- | |
| giat, hic in oram uulneris incidat eamque conuulneret: in qua re | |
| quo<d> periculum esse<t>, iam supra posui. Vbi satis teneri cal- | |
| culum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est: in | 5 |
| utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat paulumque | |
| primo calculus adtrahatur. Quo facto, attollendus un<c>us extremus | |
| est, uti intus magis maneat faciliusque illum producat. Quod si quando | |
| a superiore parte calculus parum commode conprehendetur, a latere | |
| erit adprehendendus. Haec est simpli<ci>ssima curatio. Sed uarietas | 2m.1 |
| rerum quasdam etiamnum animaduersiones desiderat. Sunt enim qui- | |
| dam non asperi tantummodo sed spi<no>ssi quoque calculi, qui per se | |
| quidem delapsi in ceruicem sine ullo periculo eximuntur. In uesica | |
| uero non tuto uel hi conquiruntur uel adtrahuntur, quoniam ubi illam | 5 |
| conuulnerarunt, ex distentione neruorum mortem maturant; multoque | |
| magis, si spina aliqua uesicae inhaeret eamque, cum duceretur, dupli- | |
| cauit. Colligitur autem eo, quod difficilius urina red<d>itur, in ceruice | 2n.1 |
| calculum esse; eo, quod cruenta destillat, eum esse spinosum; maxime- | |
| que sub his digitis quoque experiundum est, neque adhibenda manus, | |
| nisi id constitit. Ac tum quoque leniter <intus digiti obiciendi, ne ua- | |
| lenter> promouend<o> conuolnerent; tum incidendum. Multi hic quo- | 5 |
| que scalpello usi sunt. Meges quoniam is infirmior est potestque in ali- | |
| qua prominentia incidere, inciso[q]ue super illa corpore qua cauum | |
| subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit, fer- | |
| ramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicircula- | |
| tum acutumque. Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, | 2o.1 |
| super pollice inposito, sic deprimebat, <ut> simul cum carne, si quid | |
| ex calculo prominebat, incidere<t>. Quo consequebatur, ut semel quan- | |
| tum <satis> esset, aperiret. Quocumque autem modo ceruix pa<t>e- | |
| facta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festina- | 5 |
| tionem ui admota. |