| At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam e<o> urina | 7.26.3a.1 |
| quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos | |
| digitos neque aeque renititur et insuper dila<bi>tur. Item molles calculos | |
| et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos in- | |
| dicat urina trahens quasdam quasi squamula<s>. Hos omnes leniter | 5 |
| permutatis subinde digitorum uicibus sic oportet adducere, ne uesicam | |
| laedant neue intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae post- | |
| modo curationi difficultatem faciant. <Quic>quid autem ex his in con- | 3b.1 |
| spectum uenit, uel digitis uel unco eximendum est. Ac si plures cal- | |
| culi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen <ut,> si quis exiguus | |
| supererit, potius relinquatur. Siquidem in uesica difficulter inuenitur, | |
| inuentusque celeriter effugit. Ita longa inquisitione uesica laeditur, | 5 |
| excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum | |
| diu frustraque per digitos uesica esset agitata, decesserint. Quibus ac- | |
| cedit etiam, quod exiguus calculus ad plagam urina postea promouetur | |
| et excidit. Si quando autem is [maior] non uidetur nisi rupta ceruice | 3c.1 |
| extrahi posse, findendus est: cui<u>s repertor Hammonius ob id li- | |
| tho<to>mos cognominatus est. Id hoc modo fit: uncus inicitur calculo | |
| sic, ut facile eum concussum quoque tene<a>t, ne is retro reuoluatur; | |
| tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenu<i> | 5 |
| sed retus<a>; quod admo<t>um calculo ex altera parte ictu eum findit, | |
| magna cura habita, ne aut ad ipsam uesicam ferramentum perueniat, | |
| aut calculi fractura ne quid incidat. |