| Hae uero curationes in feminis quoque similes sunt, de quibus | 7.26.4.1 |
| tamen [parum] proprie quaedam dicenda sunt. Siquidem in his, ubi | |
| paruolus calculus est, scalpellus superuacuus est, quia is urina <in> cer- | |
| uicem compellitur, quae et †in breuior quam in maribus et laxior est. | |
| Ergo <et> per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, in- | 5 |
| haeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur. At in maioribus | |
| calculis necessaria eadem <cu>ratio est. Sed uirgini subire digiti qua | |
| masculo, mulieri per naturale eius debent. Tum uirgini quidem sub | |
| ima sinisteri<ore> ora, mulieri uero inter urinae iter et os pubis in- | |
| cidendum est sic, ut utroque loco plaga <i>st<a> transuersa sit; neque ter- | 10 |
| reri conuenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit. |