| Calculo euolso, si ualens corpus est neque magnopere uexatum, | 7.26.5a.1 |
| sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur. At- | |
| que ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid | |
| intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne | |
| uis omnis intereat, subprimi debet; idque protinus <in> inbecilliori- | 5 |
| bus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut distentione ner- | |
| uorum periclitatur aliquis, dum uesica eius agitatur, sic alter metus | |
| excipi<t>, [<re>motis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut | |
| occidat. Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquan- | 5b.1 |
| tum salis sit adiectum; sub quo et sanguis fere conquiescit, et ad- | |
| stringitur uesica, ideoque minus inflammatur. Quod si parum proficit, | |
| adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem. | |
| Vbi iam satis uel euocatus est sanguis uel prohibitus, <r>esupinus <is> | 5 |
| collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur; ac | |
| super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens. | |
| Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus | 5c.1 |
| d<e>mittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera | |
| uestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nu- | |
| datis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat: ex quo multus sudor | |
| oriri solet. <At>qu<e> os spongia subinde <et> facie<m> detergendum est, finis- | 5 |
| que eius fomenti est, donec infirmando offendat. Tum multo is oleo | |
| perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, | |
| qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam—contectam †eodem | |
| ante sed linteolo—protegat; isque subinde oleo tepido madefaciendus | |
| est, ut neque frigus ad uesicam admittat et neruos leniter molliat. Qui- | 5d.1 |
| dam cataplasmatis calfacientibus utuntur; ea plus pondere nocent, | |
| quo uesicam urguendo uulnus inritant, quam c<a>lore proficiunt. Ergo | |
| ne uinculum quidem ullum necessarium est. Proximo die, si spiritus | |
| difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature | 5 |
| intumuit, scire licet in uesica sanguinem concretum remansisse: igi- | |
| tur, demissis eodem modo digitis, leuiter pertractanda uesica est, et | |
| discutienda, si qua coierunt; quo fit, ut per uulnus postea procedant. | |
| Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per | 5e.1 |
| plagam in uesicam conpellere: nam sic quoque discutiuntur, si qua | |
| cruenta coierunt; eaque facere etiam primo die conuenit, si timemus, | |
| ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas pro- | |
| hibuit. Cetera eadem facienda sunt, ut demittatur in solio, ut eodem | 5 |
| modo panniculus, e<o>dem <ulceri> lana superiniciatur. Sed neque saepe | 5f.1 |
| neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est, infir- | |
| mus quam ualens, leui quam grauiore inflammatione adfectus, is cuius | |
| corpus diger<i>tur quam is cuius astrictum est. Inter haec uero, si som- | |
| nus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et uenter | 5 |
| imus <sedet>, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte | |
| curationem procedere. Atque in his inflammatio fere quinto uel sep- | |
| timo die finitur; qua leuata solium superuacuum est. Supini tantum- | 5g.1 |
| modo uulnus aqua calida fouendum est, ut, si quid urinae rodit, elua- | |
| tur. Inponenda autem medicamenta sunt pus mouentia, et si purgan- | |
| dum ulcus uidebitur, melle inlinendum: id si rodet, rosa temperabitur. | |
| Huic curationi aptissimum uidebitur enneapharmacum emplastrum: | 5 |
| nam et sebum habet ad pus mouendum et mel ad ulcus repurgandum, | |
| medulla<m> etiam maximeque uitulina<m>; quod in id, ne fistula re- | |
| linquatur, praecipue proficit. Linamenta uero tum super ulcus non | 5h.1 |
| sunt necessaria: super medicamentum ad id continendum recte in- | |
| ponuntur. At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem | |
| perducendum est. Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit, | |
| uaria pericula oriuntur. Quae praesagire protinus licet: si continua | 5 |
| uigilia est, si spiritus difficultas; si lingua arida est, si sitis uehemens; | |
| si uenter imus tumet; si uulnus hiat, <si> transfluens urina id non | 5i.1 |
| rodit, * * * similiter <ante> tertium diem quaedam liuida excedunt; | |
| si is aut nihil aut tarde respondet; si uehementes dolores, si post | |
| diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, | |
| <si> cuba<re> in uentrem iucundius est. Nihil tamen peius est disten- | 5 |
| tione neruorum et ante diem nonum uomitu bilis. Sed cum inflam- | |
| mation<is> sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestiuis cibis, | |
| inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet. |