| Proximus cancri metus est. Is cognoscitur, si et per | 7.27.1.1 |
| uulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam | |
| <a> concreto sanguine non abhorrentia tenu<e>sque carunculae lanu- | |
| lis similes; praeter haec, si orae uulneris aridae sunt, si dolent in- | |
| guina; si febris non def<i>t, eaque in noctem augetur, si inordinati | 5 |
| horrores accedunt. Considerandum autem est, in quam partem cancer | |
| is tendat. Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem | |
| excitat, testiculique intumescunt: si in ipsam uesicam, ani dolor se- | |
| quitur, coxae durant, non facile crura extendi possunt. A<t> si in al- | 2.1 |
| terutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem | |
| notas sed minores habet.—Primum autem ad rem pertinet corpus | |
| recte iacere, ut superior pars eadem semper sit * * in quam uitium | |
| fertur. Ita si ad colem it, supinus is collocari debet; si ad uesicam, | 5 |
| in uentrem; si in latus, in id, quod integrius est. Deinde ubi uentum | |
| fuerit ad curationem, homo in aquam demittetur, in qua marrubium | |
| decoctum sit aut cupressus aut myrtus; idemque umor * clystere in- | |
| tus a<g>etur; tum superponetur lenticula cum malicorio mixta, quae | 3.1 |
| utraque ex uino decocta sint; uel rubus aut oleae folia eodem modo | |
| decocta, aliaue medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque can- | |
| cros proposuimus. Ex quibus si qua erunt <arida,> | |
| per scriptorium calamum inspirabuntur. Vbi stare coeperit cancer, | 5 |
| mulso u<o>lnus eluetur, uitabiturque eo tempore ceratum, quod ad re- | |
| cipiendum id malum corpus emollit: potius plumbum elotum cum | |
| uino inunguetur, superque idem linteolo inlitum inponetur. Sub | 4.1 |
| quibus perueniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non igno- | |
| remus orto cancro saepe adfici stomachum, cui cum uesica quaedam | |
| consortio est; exque eo fieri, ut neque retineatur cibus neque, si quis | |
| retentus est, coquatur, neque corpus alatur, ideoque <ne> uulnus | 5 |
| quidem aut purgari aut ali possit; quae necessario mortem matu- | |
| rant. Sed ut his succurri nullo modo potest, sic a primo tamen diu | |
| tenenda ratio <curatio>nis est; in qua quaedam obseruatio ad cibum | |
| quoque potionemque pertinens necessaria est. Nam cibus inter prin- | 5.1 |
| cipia non nisi umidus dari debet: ubi ulcus purgatum est, ex media | |
| materia: holera et salsamenta semper aliena sunt. Potione opus est | |
| modica: nam si parum bibitur, accenditur uulnus, et uigilia urguet | |
| et uis corporis minuitur: si plus aequo adsumitur, subinde uesica | 5 |
| impletur eo<que> inritatur. Non nisi aqua<m autem bibendam esse | |
| manifestius est, quam> ut subinde dicendum sit. Solet uero sub eius- | |
| modi uictu euenire, ut al<u>os non reddatur. Haec aqua ducenda est, | 6.1 |
| in qua uel faenum Graecum uel malua decocta sit. Idem umor rosa | |
| mixtus in ipsum uulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit | |
| urina neque purgari patitur. Fere uero primo per uulnus exit hae<c>; | |
| deinde eo sanescente diuiditur, et pars per colem descendere incipit, | 5 |
| donec ex toto plaga claudatur; quod interdum tertio mense, inter- | |
| dum non ante sextum, nonnumquam exacto quoque anno fit. <Ne- | 7.1 |
| que> desperari debet solida glutinatio uulneris, nisi ubi aut uehementer | |
| rupta ceruix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simul- | |
| que neruosa aliqua exciderunt. Sed ut uel nulla ibi fistula uel exigua | |
| admodum relinquatur, summa cura prouidendum est. Ergo cum iam | 5 |
| ad cicatricem uulnus intendit, extentis iacere feminibus et cruribus | |
| oportet, nisi tamen molles harenosiue calculi fuerunt: sub his enim | |
| tardius uesica purgatur; ideoque diutius plagam patere necessarium | |
| est <et> tum demum, ubi iam nihil tale extra <fertur, ad cica- | |
| tricem> perduci. Quod si antequam uesica purgata est, orae se gluti- | 8.1 |
| narunt, dolorque et inflammatio <re>dierunt, uulnus digitis uel | |
| auerso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus; iisque | |
| effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem | |
| inducant ponenda sunt; extend<end>ique, ut supra posui, pedes | 5 |
| quam maxime iuncti. Quod si fistulae metus ex is causis, quas pro- | |
| posui, subesse uidebitur, quo facilius cludatur ea u<el c>erte | |
| coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est; extentisque | |
| cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, | |
| cicatrix sit. | 10 |