| Et hoc quidem commune esse et maribus et feminis | 7.28.1.1 |
| potest: proprie uero quaedam ad feminas pertinent, ut in primis quod | |
| earum naturalia nonnumquam inter se glutinatis oris concubitum non | |
| <ad>mittunt. Idque interdum euenit protinus in utero matris; inter- | |
| dum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem | 5 |
| hi<c> oris sanescendo iunctis. <Si> ex utero est, membrana ori uoluae | |
| opposita est; si ex ulcere, caro ide<m> repleuit.—Oportet autem mem- | 2.1 |
| branam duabus lineis inter se transuersis incidere ad similitudinem | |
| litterae X, magna cura habita, ne urinae iter uioletur, deinde un- | |
| dique eam membranam excidere. A<t> si caro increuit, necessarium est | |
| recta linea patefacere; tum ab ora uel uolsella uel hamo adprensa tam- | 5 |
| quam habenulam exc<i>dere, <et intus implicitum in> longitudinem li- | |
| n<a>mentum (lemniscum Graeci uocant) in aceto tinctum d<e>mittere, | |
| supraque sucidam lanam aceto madentem deligare; tertio die soluere | |
| ulcus et sicut alia ulcera curare; cumque iam ad sanitatem tendet, | |
| plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducent<e> inlin<e>re eam- | 10 |
| que intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad ci- | |
| catricem plaga perueniat. |