| Vbi conc<e>pit autem aliqua, si iam prope maturus par- | 7.29.1.1 |
| tus intus emortus est neque excidere per se potest, adhibenda cura- | |
| tio est, quae numerari inter difficillima potest: nam et summam pru- | |
| dentiam moderationemque desiderat, et maximum periculum adfert. | |
| Sed ante omnia uuluae natura mirabilis cum in multis aliis tum in hac | 5 |
| <re> quoque facile cognoscitur.—Oportet autem ante omnia resu- | |
| pinam mulierem transuerso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius | |
| ilia conprimantur; quo fit, ut et imus uenter in conspectu medici sit | |
| <et> infans ad os uoluae conpellatur. Quae emortuo partu id con- | 2.1 |
| primit, ex interuallo uero paulum dehiscere †ut. Hac occasione usus | |
| medicus unctae manus indicem digitum primum debet inserere at- | |
| que ibi continere, donec iterum ad [os] aperiatur, rursusque alterum | |
| digitum demittere debebit, et per easdem occasiones alios, donec tota | 5 |
| esse intus manus possit. <Ad> cuius rei facultate<m> multum con- | |
| fert et magnitudo uoluae et uis neruorum eius et corporis totius ha- | |
| bitus et mentis etiam robur, cum praesertim intus nonnumquam etiam | |
| duae manus dari debeant. Pertinet etiam ad rem quam caldissimum | 3.1 |
| esse imum uentrem et extrema corporis, nequedum inflammatione<m> | |
| coepis<se>, sed recenti re protinus adhiberi medicinam. Nam si cor- | |
| pus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi | |
| aegerrime potest sequiturque saepe cum uomitu, cum tremore mor- | 5 |
| tifera neruorum <distentio. Verum> intus emortuo corpori manus in- | |
| iecta protinus habitum eius sentit. Nam aut in caput aut in pedes | |
| conuersum est, aut transuersum iacet; fere tamen sic, ut uel manus | |
| eius uel pes in propinquo sit. Medici uero propositum est, ut eum manu | 4.1 |
| derigat uel in caput uel etiam in pedes, si forte aliter conpositus | |
| est: ac si nihil aliud est, manus uel pes adprehensus corpus rectius | |
| reddit: nam manus in caput, pes in pedes eum conuertet. Tum si caput | |
| proximum est, demitti debet uncus undique leuis, acuminis breuis, | 5 |
| qui uel oculo uel auri uel ori, interdum etiam fronti recte inicitur; | |
| deinde adtractus infantem educit. Neque tamen quolibet is tempore | 5.1 |
| extrahi debet: nam si conpresso uoluae ore id temptatum est, non emit- | |
| tente eo infans abrumpitur, et unci acumen in ipsum os uoluae dela- | |
| bitur; sequiturque neruorum distentio et ingens periculum [mortis]. | |
| Igitur conpressa uolua conquiescere, hiante leniter trahere <oportet, | 5 |
| et per has occasiones paulatim eum educere. Trahere> autem dextra | |
| manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum | |
| derigere debet. Solet etiam euenire, ut is infans umore distendatur, | 6.1 |
| exque eo profluat foedi odoris sanies. Quod si tale est, indice digito | |
| corpus <illud forandum est, ut effuso umore extenuetur; tum id leniter | |
| per ipsas manus recipiendum est. Nam uncus iniectus facile hebeti | |
| corpusculo> labitur; in quo quid periculi sit, supra positum est. | 5 |
| In pedes quoque conuersus infans non difficulter extrahitur; quibus | |
| adprehensis per ipsas manus commode educitur. Si uero transuersus | 7.1 |
| est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque adtrahendus | |
| est; sub quo fere ceruix replicatur, retroque caput a<d> relicum corpus | |
| spectat. Remedio est ceruix praecisa, ut separatim utraque pars aufe- | |
| ratur. Id unco fit, qui prioris similis in interiorem tantum par- | 5 |
| tem per totam aciem exacuitur. Tum id agendum est, ut ante caput, | |
| deinde reliqua pars auferatur, quia fere maiore parte extracta caput | |
| in uacuam uoluam prolabitur, extrahique sine summo periculo non | |
| potest. Si tamen id incidit, super uentrem mulieris duplici panni- | 8.1 |
| culo iniecto, ualens homo non inperitus a sinistro latere eius debet | |
| adsistere et super imum uentrem eius duas manus inponere altera- | |
| que alteram premere; quo fit, ut illud caput ad os uoluae conpellatur; | |
| idque eadem ratione, quae supra posita est, unco extrahere * . At | 5 |
| si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid | |
| protractum, paulatim abscidendum est: <et> si clunes os uuluae ur- | |
| guere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes eius | |
| adducendus. Aliaeque etiamnum difficultates faciunt, ut, qui solidus | 9.1 |
| non exit, concisus eximi debeat. Quotiens autem infans protractus | |
| est, tradendus ministro est, ut is eum supinis manibus sustine<at>; | |
| medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne | |
| abrumpat; dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas uocant (quod | 5 |
| uelamentum infantis intus fuit), isque ultimis adprehensis uenulas | |
| membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a uolua, to- | |
| tumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis | |
| remanet. Tum conpressis in unum feminibus, illa conclaui collocanda | 10.1 |
| est modicum calorem sine ullo perflat<u> habente. Super imum uentrem | |
| eius inponenda <lana sucida> in aceto et rosa tincta. Reliqua curatio | |
| talis esse debet, qualis <in> inflammationibus et in is uulneribus, | |
| quae in neruosis locis sunt, adhibetur. | 5 |