| Ani quoque uitia, ubi medicamentis non uincuntur, | 7.30.1a.1 |
| manus auxilium desiderant. Ergo si qua scissa in eo uetustate indurue- | |
| runt iamque callum habent, commodissimum est ducere aluum; tum | |
| spongiam calidam admouere, ut relaxentur illa et foras prodeant. Vbi | |
| in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renouare; deinde | 5 |
| inponere lin<a>mentum <molle,> et supra linteolum inlitum melle; lo- | |
| cumque eum molli lana inplere et ita uincire; altero die deincepsque | |
| ceteris lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem uitia neces- | |
| saria esse alias proposui; et utique per primos dies | 1b.1 |
| sorbitionibus eum sustinere; paulatim deinde cibis adicere aliquid, | |
| generis tamen eius, qu<o>ius eodem loco praeceptum est. Si quando | |
| autem ex inflammatione pu<r>is <quid> in his oritur, ubi primum appa- | |
| ruit, incidendum est, ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante pro- | 5 |
| perandum est: nam si crudum incisum est, inflammationis multum | |
| accedit, et puris aliquanto amplius concitatur. <In> his quoque uulneri- | |
| bus lenibus cibis isdemque medicamentis opus est. |