| At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi <indurue- | 7.30.2.1 |
| runt,> hac ratione curantur. Aluos ante omnia ducitur; tum uulsella | |
| tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur. Quod ubi factum | |
| est, eadem sequntur, quae supra post curationem adhibenda pro- | |
| posui: tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est. | 5 |