| Ora etiam uenarum fundentia sanguinem sic tolluntur. Vbi | 7.30.3a.1 |
| sanguis <c>ui fluit, fames <in>dicitur, aluus acrius ducitur, quo magis | |
| or<a> promoueantur; eoque fit, ut omnia ue<narum> quasi capitula con- | |
| spicua sint. Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, ad- | |
| stringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur. | 5 |
| Inponenda * * aqua calida spongia est, donec id liueat; deinde aut un- | |
| gue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est. Quod nisi factum | 3b.1 |
| est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas. | |
| Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est | |
| paulumque supra basim incidendum; neque relinquendum quicquam | |
| <ex eo capitulo neque quicquam> ex ano demendum est. <Quod> con- | 5 |
| sequitur is, qui neque nimium neque parum <hamos> ducit. Qua in- | |
| cisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari. | |
| Si duo triaue sunt, imum quo<d>que primum curandum est; si plura, | 3c.1 |
| non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si | |
| sanguis profluit, excipiendum est spongia; deinde linamentum in- | |
| ponendum; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est; | |
| ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is | 5 |
| locus est * * sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam cal- | |
| dam debet eodemque cataplasmate foueri. Ac bis die, et ante cura- | 3d.1 |
| tionem et post eam, ceruices ac femina liquido cerato perunguenda | |
| sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex die- | |
| bus oriculario specillo linamenta educenda. Si capitula simul non ex- | |
| ciderunt, digito promouenda; tum lenibus medicamentis isdem, quae | 5 |
| alia<s> posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito uitio, | |
| quemadmodum agendum esset, iam alias [superius] exposui. |