| Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti | 7.31.1.1 |
| uarices non difficili ratione tolluntur. H<u>c autem et earum uen<ul>a- | |
| rum, quae in capite nocent, et eorum uaricum, qui in uent<r>e sunt, | |
| curationem distuli, quoniam ubi<que> eadem est.—Igitur uena om- | |
| nis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur. Si recta est, | 5 |
| si quamuis transuersa tamen simplex, si modica est, e<a> melius aduritur. | |
| Si curua est et uelut in orbes quosdam inplicatur pluresque inter se in- | |
| uoluuntur, utilius eximere est. Adurendi ratio haec est: cutis super- | 2.1 |
| inciditur; tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente mo- | |
| dice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas re- | |
| ducere hamulis facile est. <Id> interpositis fere quaternis digitis per | |
| totum uaricem fit; et tum superinponitur medicamentum, quo adusta | 5 |
| sanantur. At exciditur hoc modo: cute eadem ratione super uenam | |
| incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque undique corpore uena | |
| <d>educitur; caueturque, <[ne] inter haec ne ipsa laedatur; eique retu- | 3.1 |
| sus hamulus subicitur;> interpositoque eodem fere spatio, quod supra | |
| positum est, in eadem uena idem fit; quae quo tendat, facile ha- | |
| mulo extento cognoscitur. Vbi iam idem, quacumque uarices sunt, fac- | |
| tum est, uno loco adducta per hamulum uena praeciditur, deinde qua | 5 |
| proximus hamus est, adtrahitur [euellitur] ibique rursus absciditur. | |
| Ac sic undique uaricibus crure liberato plagarum orae committuntur et | |
| super emplastrum glutinans in<ic>itur. |