| At si digiti uel in utero protinus, uel propter commu- | 7.32.1.1 |
| nem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello d<i>ducuntur; dein | |
| separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se | |
| uterque sanescit. Si uero fuit ulcus in digito posteaque male inducta | |
| cicatrix curuum eum red<di>dit, primum malagma temptandum est; | 5 |
| deinde, si id nihil prodest (quod et in ueteri cicatrice et ubi nerui laessi | |
| sunt euenire consueuit) uidere oportet, neruine id uitium an cutis sit. | |
| Si nerui est, attingi non debet: neque enim sanabile est: si cutis, | |
| tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patie- | |
| batur; tum rectus sic ad nouam cicatricem perducendus est. | 10 |