| Gangrena<m> inter ungues alasque aut inguina nasci, | 7.33.1.1 |
| et si quando medicamenta uincantur, membrum praecidi oportere alio | |
| loco mihi dictum est. Sed id quoque cum periculo sum- | |
| mo fit: nam saepe in ipso opere uel profusione sanguinis uel animae | |
| defectione moriuntur. Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum | 5 |
| praesidium sit, quod unicum est. Igitur inter sanam uitiatamque par- | |
| tem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum | |
| articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex | |
| aegra relinquatur. Vbi ad os uentum est, reducenda ab eo sana caro | 2.1 |
| <et> circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur; | |
| deinde id serrula praecidendum est quam proxime sanae carni etiam | |
| inhaerenti; ac tum frons ossis, quem serrula exasperauit, leuandus | |
| est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda | 5 |
| est, ut quam maxime undique os contegat. Quo cutis inducta non | |
| fuerit, id lin<a>mentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto | |
| deliganda. Cetera postea sic facienda, ut in uulneribus, in quibus pus | |
| moueri debet, praeceptum est. |