| Igitur caluaria incipit, ex interiore parte concaua, extrinsecus | 8.1.1.3 |
| gibba, utrimque leuis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute | |
| capillum gignente contegitur; eaque simplex ab occipitio et tempori- | 5 |
| bus, duplex usque in uerticem a fronte. Ossaque eius ab exterioribus | |
| partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora | |
| sunt; interque ea uenae discurrunt, quas his alimentum subministrare | |
| credibile est. Rara autem caluaria solida sine suturis est; locis tamen | 2.1 |
| aestuosis facilius inuenitur; et id caput firmissimum atque a dolore | |
| tutissimum est. Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis uale- | |
| tudo commodior est: neque enim certus earum numerus est, sicut | |
| ne locus quidem. Fere tamen duae <in>super aures tempora a supe- | 5 |
| riore capitis parte discernunt; tertia ad aures per uerticem tendens | |
| occipitium a summo capite diducit. Quarta ab eodem uertice per me- | 3.1 |
| dium caput ad frontem procedit; eaque modo sub imo capillo desinit, | |
| modo frontem ipsam secans inter supercilia finit * * * Ex his ceterae | |
| quidem suturae in unguem committuntur: eae uero, quae super aures | |
| trauersae sunt, totis oris paulatim extenua<n>tur atque ita inferiora | 5 |
| ossa superioribus leniter insidunt. Crassissimum uero in capite os post | |
| aurem est, qua capillus, ut <u>erisimile est, ob id ipsum non gignitur. | |
| Sub is [quo]que musculis, qui tempora conectunt, os medium in ex- | 4.1 |
| teriorem partem inclinatum positum est. At facies suturam habet | |
| maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque trans- | |
| uersa peruenit ad alterum tempus. A qua breue<s> duae sub interiori- | |
| bus angulis deorsum spectant; et malae quoque in summa parte sin- | 5 |
| gulas transuersas suturas habent. A mediisque naribus <aut> supe- | |
| riorum dentium gingiuis per medium palatum una procedit, aliaque | |
| transuersa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis hae sunt. |