| Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, <deinde na- | 8.1.5.1 |
| rium, tum quae in auribus habemus. Ex his quae oculorum sunt,> | |
| recta simplicia ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina osse me- | |
| dio discernuntur: siquidem ha<e> primum <a> superciliis angulisque ocu- | |
| lorum osse inchoantur ad tertiam fere partem; deinde in cartilaginem | 5 |
| uersae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque mol- | |
| liuntur. Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia | 6.1 |
| sunt, ibi rursum in bina itinera diuiduntur; aliaque ex his ad fauces | |
| peruia spiritum et reddunt et accipiunt, alia ad cerebrum tendenti<a> | |
| ultima parte in multa et tenu<i>a foramina dissipantur, per quae sensus | |
| odoris nobis datur. In aure quoque primum rectum et simplex iter; | 5 |
| procedendo flexuosum <fit. Quod ipsum> iuxta cerebrum in multa et | |
| tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est. Iu<xt>aque | 7.1 |
| ea duo paruuli quasi sinus sunt; superque eos finitur os, quod trans- | |
| uersum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur: iugale ap- | |
| pellari potest, ab eadem similitudine, a qua id Graeci zygodes appel- | |
| lant. Maxilla uero est molle os; eaque una est, cuius eadem et media | 5 |
| et ima pars mentum est, a quo utrimque procedit ad tempora; sola- | |
| que ea mouetur: nam malae cum toto osse, quod superiores dentes | |
| exigit, immobiles sunt. Verum ipsius maxillae partes extremae quasi | 8.1 |
| bicornes sunt. Alter processus in<f>ra latior uertice ipso tenuatur, lon- | |
| giusque procedens sub osse iugali subit, et <super> id temporum mu- | |
| sculis inligatur. Alter breuior et rotundior et in eo sinu, qui iuxta fo- | |
| ramina auris est, cardinis modo †fit; ibique huc et illuc se inclinans | 5 |
| maxillae facultatem motus praestat. |