| Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superior<i> | 8.1.9.1 |
| ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, tomis a | |
| Graecis nominantur; hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni | |
| parte cinguntur; ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, | |
| praeterquam in is * * Sunt, quibus <IV> ultimi, qui sero gigni solent, | 5 |
| non increuerunt. Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique | 10.1 |
| binis, quidam etiam ternis quaternisue nituntur; fereque longior radix | |
| breuiorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curui flexa | |
| est. Exque eadem radice in pueris nouus dens subit, qui multo saepius | |
| priorem expelli<t>, interdum tamen supra infraue eum se ostendit. | 5 |