| Caput autem spina excipit. Ea constat ex uertebri<s> quattuor | 8.1.11.1 |
| et uiginti: septem in ceruice sunt, duodecim ad costas, reliquae quin- | |
| que sunt proximae costis. Eae teretes breuesque; ab utroque latere | |
| processus duos exigunt; mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro | |
| commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cauis | 5 |
| peruiae, per quae membrana cerebri similes membranulae dedu- | |
| cuntur; omnesque uertebrae exceptis tribus summis a superiore parte | |
| in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent; ab inferiore alios | |
| deorsum uersus processus exigunt. Summa igitur protinus caput sus- | 12.1 |
| tinet, per duos sinus receptis exiguis eius processibus; quo fit, ut | |
| caput susum deorsum uersum * Tuber<i> exasperatur secunda, superiori | |
| parte * inferiore. Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore | |
| orbe finitur; ita superior ei summae circumdata in latera quoque caput | 5 |
| moueri sinit. Tertia eodem modo secundam excipit; ex quo facilis cer- | |
| uici mobilitas est. Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque | 13.1 |
| rect<i> ualentesque nerui collum continerent, quos ΤΕΝΟΝΤΑΣ Graeci | |
| appellant; siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus | |
| ultra prolabi superiora non patitur. Iamque uertebra tertia tubercula, | |
| quae inferiori inserantur, exigit: ceterae process<ib>us deorsum spec- | 5 |
| tantibus in inferiores <in>sinuantur, ac per sinus, quos utrimque ha- | |
| bent, superiores accipiunt, multisque neruis et multa cartilagine con- | |
| tinentur. Ac sic, uno flexu modico in promptum dato, ceteris negatis, | 14.1 |
| homo e<t> rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curuatur. |