| Infra ceruicem uero summa costa contra umerum sita est; inde | 8.1.14.3 |
| <VI> inferiores usque ad imum pectus perueniunt; ea<e>que primis par- | |
| tibus rotundae et leniter quasi capitulatae uertebrarum transuerseis | 5 |
| processibus et i<ps>i<s> quoque paulum sinuatis inhaerent; inde <l>atescunt | |
| et in exteriorem partem recuruatae paulatim in cartilaginem degene- | |
| rant; eaque parte rursus <in> interiora leniter flexa<e> committuntur | |
| cum osse pectoris. Quod ualens et durum a faucibus incipit, ab utroque | 15.1 |
| latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum | |
| terminatur; sub costis uero prioribus, quinque, quas ΝΟ<Θ>ΑΣ Graeci | |
| nominant, breues tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in car- | |
| tilaginem uersae extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque | 5 |
| ex his maiore iam parte nihil nisi cartilago est. Rursus a ceruice duo | |
| lata ossa utrimque ad scapulas tendunt: nostri scutula operta, omo- | |
| platas Graeci nominant. Ea summis uerticibus sinuata, ab his tri- | 16.1 |
| angula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt; et quo latiora | |
| qu<a>que parte sunt, hoc hebetiora. Atque ipsa quoque in imo cartila- | |
| g<in>osa posteriore parte uelut innatant, quoniam nisi †uel in summo | |
| nulli ossi inhaerescunt, ibi uero ualidis musculis neruisque constricta | 5 |
| sunt. At a summa costa paulo interius quam ubi <ea> media est os | |
| excrescit, ibi quidem tenue, procedens uero, quo propius lato scapula- | |
| rum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curuatum; | |
| quod altera uerticis parte modice intumescens sustinet iugulum. Id | 17.1 |
| autem ipsum recuruum ac neque inter * * * durissima ossa numeran- | |
| dum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis | |
| ossis insidit, paulumque motu bracchi mouetur, et cum lato osse sca- | |
| pularum infra caput eius neruis et cartilagin<e> conectitur. | 5 |