| Hinc umerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mol- | 8.1.18.1 |
| lis, sine medulla, cartilaginosus: medius teres, durus, medullosus; le- | |
| niter gibbus et in priorem et in exteriorem partem. Prior autem pars | |
| e<s>t, quae a pectore est, posterior, quae a scapulis; <interior, quae ad | |
| latus> tendit, exterior, quae ab eo recedit; quod ad omnes articulos | 5 |
| pertinere in ulterioribus patebit. Superius autem umeri caput rotun- | 19.1 |
| dius quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, paruo excessu uertici lati | |
| scapularum ossis inseritur, ac maiore parte extra situm neruis deli- | |
| gatur. |