| At inferius duos processus habet, inter quos quod medium est | 8.1.19.5 |
| magis etiam extremis partibus sinuatur. Quae res sedem brachio prae- | |
| stat, quod constat ex ossibus duobus. Radius, quam cercida Graeci | |
| appellant, superior breuiorque, et primo tenuior, rotundo et leniter | |
| cauo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi neruis et | |
| cartilagine continetur. Cubitus inferior longiorque et primo plenior, | 20.1 |
| in summo capite duobus quasi uerticibus extantibus in sinum umeri, | |
| quem inter duos processus eius esse proposui, se inserit. Primo | |
| uero du<o> brachii ossa uincta paulatim dirimuntur, rursusque ad ma- | |
| num coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, | 5 |
| cubitus admodum tenuis est. Dein radius in caput cartilaginosum | |
| consurgens in uertice eius sinuatur. Cubitus rotundus in extremo parte | |
| altera paulum procedit. Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non | 21.1 |
| oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non | |
| sic finiri: neque enim aut moueri posset, nisi leui inniteretur, aut | |
| cum carne neruisque coniungi, nisi ea media <quaedam> materia com- | |
| mitteret. | 5 |