Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt. Ima uero spina | 8.1.23.1 |
in coxarum osse desidit, quod transuersum longeque ualentissimum | |
uoluam, uesicam, rectum intestinum tuetur; idque ab exteriore parte | |
gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus [id est ipsis coxis] sinus | |
rotundos habet; a quibus oritur os, quod pectinem uocant, idque super | 5 |
intestina sub pube transuersum uentrem firmat; rectius in uiris, re- | |
curuatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat. |