| Inde femina ordiuntur, quorum capita rotundiora etiam quam | 8.1.24.1 |
| umerorum sunt, cum illa ex ceteris rotundissima sint: infra uero duos | |
| processus a priore et a posteriore parte habent; dein dura et medul- | |
| lossa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus | |
| intumescunt. Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae | 5 |
| scapularum sunt, coiciuntur; tum infra introrsum leniter intendunt, | |
| quo aequalius superiora membra sustineant. At inferiora capita media | |
| sinuantur; quo facilius excipi cruribus possint. Quae commissura | 25.1 |
| osse paruo, molli, cartilaginoso tegitur: patellam uocant. Haec super | |
| innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et neruis deligata, paulo- | |
| que magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iunctu- | |
| ram tuetur. | 5 |