| Ipsum autem crus est ex ossibus duobus: etenim per omnia femur | 8.1.25.6 |
| umero, crus <uero> brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor | |
| alterius ex altero cognoscatur: quod ab ossibus incipiens etiam in carne | |
| respondet. Verum alterum os ab exteriore parte [id est supra] positum | 26.1 |
| est, quod ipsum quoque su<r>a nominatur. Id breuius supraque tenuius | |
| ad ipsos talos intumescit. Alterum a priore parte positum, cui tibiae | |
| nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris | |
| inferiore capite committitur, sicut <cum umero cubitus. Atque ea | 5 |
| quoque> ossa, infra supraque coniuncta, media ut in bracchio dehi- | |
| scunt. Excipitur autem crus infra osse transuerso talorum; idque ipsum | 27.1 |
| super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatur, quadam excessus | |
| habet, et procedentia ex talo recipit et in sinum eius inseritur. Idque | |
| sine medulla durum magisque in posteriorem partem proiectum tere- | |
| tem ibi figuram repraesentat. Cetera pedis ossa ad eorum, quae in | 5 |
| manu sunt, similitudinem structa sunt: plant<a> palmae, digiti digitis, | |
| ungues unguibus respondent. |