| Ex suppurationibus uero eae tolerabiles sunt, quae in exteriorem | 2.8.4.1 |
| partem feruntur et acuuntur. At ex iis, quae intus procedunt, eae | |
| leuiores, quae contra se cutem non adficiunt, eamque et sine dolore | |
| esse et eiusdem coloris, cuius reliquae partes sunt, sinunt esse. Pus quo- | |
| que, quacumque parte erumpit, si est leue, album, unius coloris, sine | 5 |
| ullo metu est, et quo effuso febris protinus conquieuit desieruntque ur- | |
| guere cibi fastidium et potionis desiderium. Si quando etiam suppu- | 5.1 |
| ratio descendit in crura, sputumque eiusdem factum pro rufo purulen- | |
| tum est, periculi minus est. |