| At in tabe eius, qui saluus futurus est, sputum esse debet album, | 2.8.6.1 |
| aequale totum, eiusdemque coloris, sine pituita; eique etiam simile | |
| esse oportet, si quid in nares a capite destillat. Longe optimum est | |
| febrem omnino non esse; secundum est tantulam esse, ut neque cibum | |
| inpediat neque crebram sitim faciat. Aluus in hac ualetudine ea tuta | 5 |
| est, quae cotidie, quae coacta, quae conuenientia iis, quae adsumuntur, | |
| reddit; corpus id, quod minime tenue maximeque lati pectoris atque | |
| saetosi est, cuiusque cartilago exigua et carnosa est. Super tabem si | 7.1 |
| mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque sca- | |
| pulas dolor mansit subitoque sanguis erupit, leuari morbus solet: nam | |
| et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt. Sed isdem fere, | |
| nisi redit sanguis, uomica erumpit; quae quo cruentior, eo melior est. | 5 |