| Aqua autem inter cutem minime terribilis est, quae nullo an- | 2.8.8.1 |
| tecedente morbo coepit; deinde, quae longo morbo superuenit, utique | |
| si firma uiscera sunt, si spiritus facilis, si nullus dolor, si sine calore | |
| corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est, si mollis | |
| uenter, si nulla tussis, nulla sitis, si lingua ne <su>per somnum qui- | 5 |
| dem inarescit; si cibi cupiditas est, si uenter medicamentis mouetur, | 9.1 |
| si per se excernit mollia et figurata, si extenuatur; si urina et uini | |
| mutatione et epotis aliquibus medicamentis mutatur; si corpus sine | |
| lassitudine est et morbum facile sustinet: siquidem in quo omnia | |
| haec sunt, is ex toto tutus est; in quo plura ex his sunt, is in bona spe est. | 5 |