| Id quod VITIATVM est, primo fere pingue fit, deinde uel nigrum | 8.2.1.3 |
| uel cariosum; quae supernatis grauibus ulceribus aut fistulis, hisque | |
| uel longa uetustate uel etiam cancro occupatis, eueniunt.—Oportet | 5 |
| autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius uitium | |
| quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat; | |
| tum id, quod pingue est, semel iterumue satis est admoto ferramento | 2.1 |
| adurere, ut ex eo <squama> secedat; aut radere, donec iam aliquid cruoris | |
| ostendatur, quae integri ossis nota est: nam necessum est aridum sit | |
| id, quod uitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est: | |
| siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod | 5 |
| relinquatur; deinde si<ue os siue> cartilago rasa est, nitro bene trito | |
| respergendum est: neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesue | |
| in summo osse est: siquidem id uel paulo diutius eodem ferramento | |
| adurendum, uel radendum est. Qui radit haec, audacter inprimere fer- | 3.1 |
| ramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat. Finis est, | |
| cum <uel> ad album os uel ad solidum uentum est. Albo finiri ex ni- | |
| gritie <uitium>, soliditate quadam ex carie manifestum est; accedere | |
| etiam cruoris aliquid integro supra dictum est. | 5 |