| Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, | 8.2.3.6 |
| in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina | |
| demittitur, quod magis minusue intrando uel in summo cariem esse | |
| uel altius descendisse testatur. Nigrities colligi quidem potest etiam | 4.1 |
| ex dolore et ex febre; quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non | |
| potest. Manifestior tamen adacta terebra fit: nam finis uitii est, ubi | |
| scobis nigra esse desit. |