| Sin autem nigrities [est] aut si caries ad alteram quoque partem | 8.2.5.1 |
| ossis transit, oportet excidi; atque idem in †carie quoque ad alteram | |
| partem ossis penetrante fieri potest. Sed quod totum <uitiatum est, | |
| totum> eximendum est: si inferior pars integra est, eatenus, quod cor- | |
| ruptum est, excidi debet. Item, siue capitis siue <pectoris os siue> | 5 |
| costa cariosa e<s>t, inutilis u<s>tio est, et excidendi necessitas est. Ne- | 6.1 |
| que audiendi sunt qui osse nudato diem tertium expectant, ut tum | |
| excidant: ante inflammationem enim tutius <omnia> tractantur. Ita- | |
| que, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et | |
| os detegendum et omni uitio liberandum est. Longeque pernici<oss>is- | 5 |
| simum est, quod in osse pectoris est, quia uix, etiam si recte cessit | |
| curatio, ueram sanitatem reddit. |