| Exciditur uero os duobus modis: si paruulum est, quod lae- | 8.3.1.1 |
| sum est, modiolo, quam ΧΟΙΝΕΙΚΙΔΑ Graeci uocant; si spatio- | |
| s<i>us, terebris. Vtriusque rationem proponam. Modiolus ferramen- | |
| tum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus | |
| ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur. Terebrarum autem duo | 5 |
| genera sunt: alterum simile ei, quo fabri utuntur, alterum capituli | |
| <longioris; quod ab> acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, at- | |
| que iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum pro- | |
| cedit. Si uitium in angusto est, quod conprehendere modiolus possit, | 2.1 |
| ille potius aptatur; et, si caries subest, medius clauus in foramen de- | |
| mittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clauom re- | |
| cipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit; deinde | |
| is habena quasi terebra conuertitur. Estque quidam premendi modus, | 5 |
| ut et foretur <et circ>umagatur; quia si leuiter inprimitur, parum | |
| proficit; si grauiter, non mouet<ur>. Neque alienum est instillare | 3.1 |
| paulum rosae uel lactis, quo magis lubrico circumagatur; quod ipsum | |
| tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat. Vbi iam iter modiolo | |
| pressum est, medius clauus educitur, et ille per se agitur; dein cum | |
| sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus remouetur. At | 5 |
| si latius uitium est quam ut illo conprehendatur, terebra res agenda | |
| est. Ea foramen fit in ipso fine uitiosi ossis atque integri; deinde alte- | 4.1 |
| rum non ita longe, tertiumque; donec totus is locus, qui excidendus | |
| est, his cauis cinctu<s sit>; atque ibi quoque quatenus terebra agenda | |
| sit, scobis significat. Tum excissorius scalper ab altero foramine ad | |
| alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit; | 5 |
| ac sic ambitus similis ei fit, qui in angustiore<m> orbe<m> modio<lo> | |
| inprimitur. Vtr<o> modo uero id circumductum est, idem excissorius | 5.1 |
| scalper in osse corrupto planissumam quamque testam †laesit, donec | |
| integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities, inte<rd>um caries per | |
| totum os perrumpit, maximeque ubi uitiata caluaria est. Id quoque | |
| signi specillo significatur, qu<od> depressu<m> in id foramen, quod infra | 5 |
| solidam sedem habet, [et] ob id re<nit>ens aliquid inuenit, et madens | |
| exit. Si peruium inuenit, altius descendens inter os et membranam | 6.1 |
| nihil oppositum inuenit, educiturque siccu<m>: non quo non subsit ali- | |
| qua uitiosa sanies, sed quo[niam] ibi ut in latiore sede diffusa sit. | |
| Siue autem nigrities, quam terebra detexit, siue caries, quam specil- | |
| lum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere superuacuus est, | 5 |
| quia latius pateat necesse est, quod <t>am alte processit. Terebra uero | 7.1 |
| ea, quam secundo loco posui, utendum; eaque ne nimis incalescat, | |
| subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum maiore cura agen- | |
| dum est, cum iam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in | |
| duplici superius: illud spatium ipsum, hoc sanguis significat. Ergo | 5 |
| tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et | |
| saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quando- | |
| que qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone ce- | |
| rebri membrana laedatur; ex quo graues inflammationes cum periculo | |
| mortis oriuntur. Facti<s> foraminibus, eodem modo media <saepta>, | 8.1 |
| sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri | |
| eandem membranam uiolet; donec fiat aditus, per quem membranae | |
| custos inmittatur: menin<go>phylaca Graeci uocant. Lammina aenea | |
| est, prima paulum resima, ab exteriore parte leuis; quae demissa sic, | 5 |
| ut exterior pars <eius> cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod | |
| scalpro discutiendum est; ac, si excipit eius angulum, ultra transire | |
| non patitur; eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus | 9.1 |
| subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina leuatur, tolli- | |
| que sine ulla noxa cerebri potest. Vbi totum os eiectum est, circum- | |
| radendae leuandaeque orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, | |
| colligendum. Vbi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae | 5 |
| tantum sed os quoque totum leuandum est, ut sine noxa postea cutis | |
| increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed nouos | |
| dolores mouet. Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum | 10.1 |
| ad fracta ossa uenero. Si bas<s>is aliqua seruata est, superinpo- | |
| nenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus uulneribus ac- | |
| <c>ommodantur; supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto ma- | |
| dens. Vbi tempus processit, ab ipso o<ss>e caro increscit, eaque factum | 5 |
| manu sinum complet. Si quod etiam <os> adustum est, a parte sana | |
| recedit, subi<t>que inter integram atque <e>mortuam partem carun- | |
| cula, quae quod apscessit expellat; eaque fere, quia testa tenuis et an- | |
| gusta est, squama [id est lepis] a Graecis nominatur. |