| Potest etiam euenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfrin- | 8.3.11.1 |
| gatur, sed summum tamen collidatur exaspereturque; quod ubi in- | |
| cidit, radi et leuari satis est. Haec quamuis maxime fiunt in capite, | |
| tamen ceteris quoque ossibus communia sunt, ut ubicumque idem in- | |
| cidit, eodem remedio sit utendum. At quae FRACTA, fissa, forata, | 5 |
| collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quas<dam> | |
| communes in pluribus curationes requirunt; de quibus protinus dicam, | |
| initio ab eadem caluaria accepto. |